Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 279


Datierung: 801 06 06 (10)

b) (Eberhardi)

In Christi nomine. Licet sint parva et exigua, quae pro inmensis meis offero delictis, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem per pendere muneris. Idcirco ego Wolfbald devota mente offero, dono atque trado in elemosinam meam, quicquid proprietatis habeam in Massenheim, id est aream unam cum structuris suis et in sex locis vineas et duo iugera de terra arabili et in Mogontia infra Renum duas molendinares domos et decem curtes, et haec mancipia: Rudbalt, Rihhart, Hiltimud cum prolibus suis, id est Hiltibol, Gerwin, Sigiwin, Altwin et coniux eius Irminhilt cum filiis suis Bernfrit, Razman, Eberhilt cum filiis suis Vto et Trutman, Herrat, Rihbald, Rudbolt, Richilt cum filiis suis Geila et Ruger, Ito et coniux eius Frenkin, Citisin et filii eius atque filiae. Hos omnes cum omni prole et cognatione eorum presenti vel futura et cum omni eorum supellectili vel substantia seu sumptu totum et integrum, quicquid de mobilibus et immobilibus habeam proprietatis in omni possessione mea, trado deo et sancto Bonifacio ea videlicet ratione, ut per beatitudinis vestrae prestariam illud possideam ad vitam meam et post obitum meum omnium, quae tradidi, similiter per vestram prestariam filius meus Lantbalt dimidiam partem possideat ad vitam suam tantum, ut per singulos annos semper ad pascha condictum persolvamus censum, id est duas uncias de argento, et dimidia pars statim post obitum meum transeat in ius vestrum, post obitum vero meum de hac luce presenti omnium, quae tradidi, cum summa integritate tenendi, habendi, possidendi, struendi ad utilitatem vestram et elemosinam meam firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem nullaque sit controversia ex omnibus, quae deo et sancto Bonifacio martiri obtuli, cunctisque vobis dominis meis fratribus deo iugiter die et nocte famulantibus in Fuldensi sacro sanctissimo Christi salvatoris nostri monasterio. Anno XXXIII domni Karoli gloriosissimi regis Francorum mense iunio die IIII. id. iun. facta est hec traditio in Fuldensi monasterio a Wolfbaldo nobili et regilioso viro coram abbate Baugulfo et cunctis fratribus eiusdem monanasterii. Aderat tunc predictus rex Karolus magnus et glorioriosus princeps multique nobiles et preclari viri cum eo, quorum summi et nobiliores testimonium dederunt huic tradicioni et subscripserunt eam esse ratam et inconvulsam et per omne aevum perdurandam. † Signum domni Karoli gloriosi regis. † signum Wolfbaldi. Walrammi †. † signum Erkanberti. † signum Hiltebaldi. † signum Lamtbaldi. † signum Lamtfridi. Ego Tacholfus diaconus humilis frater composui hanc cartam.