Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 281
Datierung: 801 06 27
Sacrosanctae ecclesiae sancti Bonifatii, que est constructa super fluvium Fulda, ubi ipse martyr sacro requiescit corpore, ubi in dei nomine Baugolfus abba preesse videtur, ego itaque Theothardus dono pro remedium Adalharti donatumque in perpetuum esse volo, hoc est infra nova civitate Argentoratinse ariale I cum casa, quod supra ipsam arialem stabilita est - ab uno latere terra sancti Nazarii, ab alio latere terra sancti Mauricii, ab uno fronte terra sancta Mariae, ab alio fronte terra sancti Stephani - et in marcu Haidulfushaim ariale I - ab uno latere terra sanctae Mariae - et terrae araturiae iurnale I, ea ratione ut a die presente trado atque transfundo, ut ipsa casa dei vel congregatio illa haec omnia teneant atque possideant et, quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, vel heredes mei seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, tunc inferat vobis cogente fisco auri uncias V, argenti pondera similiter et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Strazburga civitate publice. Data V. kl. iul. anno XXXIII. Caroli regis. † Theotharti, qui hanc donationem fieri rogavit. † Wolfberti. † Berahtradi. † Hruodolahi. † Wolfhardi. † Sigiberti. † Sigoni. † Hartnodi †. Ego Asaph rogatus scripsi et testibus firmavi †.

