Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 279


Datierung: 801 06 06 (10)

a) In Christi nomine. Licet sint parva et exigua, que pro inmensis meis offero delictis, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Wolfbald devota sanaque mente dono atque trado in elimosinam meam, quicquid proprietatis habeam in marcu Dienenheim, id est I arialem cum structuris suis et in VI locis vineas et duo iugera de terra araturia et in Mogontia duas molinares, et hec mancipia: Hruodbald, Hrihhart, Hiltiniu cum prolibus suis, id est Hiltilind, Gerniu, Siginiu [Lücke], Altwig et coniux eius Irminhilt cum filiis suis Bernfrid, [Lücke] Fartman et coniux eius [Lücke] cum filio [Lücke], Frehchin cum omni eorum suppellectili et sumptu et totum atque integrum, quicquid·de mobilibus et inmobilibus proprietatis habeam in omni possessione mea, trado ea scilicet ratione, ut per vestram prestariam illud possideam ad vitam meam et post obitum meum omnium, quae tradidi, similiter per vestram prestariam filius meus Lantbald dimidiam partem possideat ad vitam suam tantum, ut per singulos annos semper ad pascham condictum persolvamus censum, id est duas uncias de argento, et dimidia pars statim post exitum meum transeat in ius vestrum, post amborum vero de hac presenti luce discessum omnium, quae tradideram, cum summa integritate tenendi, habendi, possidendi, fruendi ad utilitatem vestram et in elimosinam meam firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem nullo, quod absit, contradicente. Scripta hec kartula traditionis in monasterio Fuldae anno XXXIII. regni domni Karolis gloriosissimi regis Francorum mense iun. die VIII. id. iun. † Signum Wolfbald, qui hanc kartulam traditionis fieri rogavit. † Walurammi. † Hrabani. † Erchanprahti. † Hiltibaldi. † Vogoni. † Grundrammi. † Lantbaldi †. Et ego Hrahholf scripsi.