Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 278


Datierung: 801 05 31

Ego in dei nomine Ediram divino instinctus amore dono atque trado in elymosinam meam ad sanctum Bonifatium et ad monasterium, quod dicitur Fulda, ubi vir venerabilis Baugolfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinse in villa Longastesheim et in Hufileibesheim et in Geboldeshusun in Graolfesheim, quicquid proprietatis in supradictis locis visus sum habere in terris, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici vel nominari potest, et mancipia haec, id est Brunger, Adalger, Reginwih, Hahho, Bilidrud, Hruodwin, Reginleib, Ratolf, Winidolf, Albgoz, Wolfolt, Irmidrud, Amalleih, Sigileih, Otleih, Hartleih, Helmdrud, Rimiswind, Graolf, Berahtmunt, Heliswind, Heripraht, Erhart, Gerswind, Nisibald, Voswih cum filiis suis Ata, Engilof, ea vero ratione, ut haec omnia tantum habeam ad vitam meam, post obitum vero meum supradictus abbas vel successores eius illius rei habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc kartulam traditionis venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, iram caelestis incurrat et sancti Bonifatii et ab omni loco sanctorum excommunicatus sit; insuper adscripto monasterio inferat aun uncias II, argenti pondus IIII coactus exsolvat et tamen, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula traditionis haec sub die II. kl. iun. anno XXXIII. regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. Ego Ramuoltus iussu Baugolfi scripsi et testibus inferius firmavi. † Signum Ediramni, qui hanc kartulam scribere rogavit. † signum Walaramn. † signum Isanberti. † signum Heimprahti. † signum Albwini. † signum Hunprahti. † signum Reginolti. † signum Adalwini. † signum Sigifrit. † signum Egiharti. † signum Rantolfi. † signum Erharti. † signum Batuchoni. † signum Hiltiprahti. † signum Folcprahti. † signum Waltolfi. † signum Moric. † signum Hartwini. † signum Brunichoni.