Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 277


Datierung: 801 04 21

Licet sint parva et exigua, quae pro inmensis meis offero sceleribus, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem inspicere mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Wituram devota sanaque mente pro remedio animae meae cogitans dono atque trado in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in monasterio Fulda, quod constructum est in pago Grapfelde in silva Bochonia, ubi vir venerabilis Paugolf abbas turbae monachorum cum summa moderatione praeesse videtur, quicquid in hac die praesente in villa Thorncheim proprietatis habeo, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis atque pecoribus et iumentis, quae ibidem habeo; et haec mancipia trado: Grawolf, Gomoswind, Wolfhart, Hiltidrud, Hecka cum omni eorum supellectili et sumptu. Ea scilicet ratione trado haec omnia, ut per vestram precariam illud possideam ad vitam meam, ut habeam, unde alam et nutriam fragilitatem humanitatis meae, quamdiu in hac praesenti vita vivam. Post obitum vero meum atque discessum de hac praesenti luce vos et successores vestri in elimosinam meam et utilitatem vestram tenendi, habendi, fruendi firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem. Scripta haec karta traditionis in monasterio Fulda anno XXXIII. regni domni Caroli gloriosi regis Francorum mense aprilis die XI. kI. maii. † Signum Wituramni. † Hruadberti comitis. † Zezzonis. † Waluram. † Moring. † Hiltwig. † Warman. † Reginheri. † Gerolt. † Batugis. † Hruading.