Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 276


Datierung: 801 03 19

In dei nomine. Licet sint parva et exigua, quae pro nostris magnis offerimus facinoribus, tamen scimus aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Sigifrid et duae sorores meae, id est Gunza et Leobniwi, sana mente devotaque voluntate donamus atque tradimus donatumque in perpetuum esse volumus ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in monasterio Fulda, ubi Paugolfus abbas turbae monachorum pius praeesse videtur, quicquid in pago Grapfelde et in villa Salu et in marcu eius de possessione agricultura proprietatis habemus, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quae sunt ex mea parte et sororis meae Gunzon, quorum nomina haec sunt: Wolfpraht, Hiltigart, Amalgart, Rihhilind, Liobbot, Herileih, Tagapraht, Adolpern, Adala cum uno filio Nandgar, cum omni eorum supellectili et sumptu, ea scilicet ratione tradimus haec omnia in vestram potestatem, ut per vestram praestariam ego et Gunza soror mea illa possideamus ad vitam nostram, ut habeamus, unde possimus in istius vitae via sustentare et alere infirmitatem imbecillitatis nostrae, post obitum vero nostrum vos et successores vestri in elimosinam et ad utilitatem vestram tenendi, habendi, fruendi firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem nullo, quod absit, contradicente. Scripta haec karta traditionis in monasterio Fulda anno XXXIII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum mense martio die XIIII. kl. aprilis.