Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 275


Datierung: 801 03 11

In dei nomine. Ego Walto et socii mei, quorum nomina haec sunt: id est Theotung, Altolf, Otrih, Adalrih, Perahtger, Matto, Farolf, Meginbald, Otto, Amanolf, Herimuot, Megin, Lantolt, Lungan, damus atque tradimus in elimosinam nostram ad sanctum Bonifatium capturam hanc, quae de villa Berghohe capta est. Et haec sunt nomina locorum, quibus illa per gyrum determinatur: a Tunibach sursum vel sursum Tunibach usque ad Treuiches eichi, deinde sursum in Bramfirst, deinde in Caltenbahhes haubit, deinde in Ruhunbah, deinde in des kuninges weg per ambos hagon, inde in Swarzahafurt, deinde in daz smala eihahi, deinde after dero firsti in Rinacha haubit, deinde iterum in Tunibach. Sicque tradimus illam, ut a tempore instanti et a die praesenti in nostram elimosinam in vestrum transeat dominium, ut illum colatis illiusque utilitatem habeatis semper vos et successores vestri nullo, quod absit, contradicente. Facta haec traditio anno XXXIII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum mensis martii die V. idus eiusdem mensis. † Signum Egino presbyter. † Swanupraht. † signum Nordman. † Haduperaht. † Uoto. † Gisalfrid. † signum Helmrih. Ego Racholfus cancellarius scripsi.