Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 274


Datierung: <[799-800]>

Carolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus suis familiaribus Christique fidelibus. Constat nos divina disponente gratia caeteris supereminere mortalibus, unde oportet, ut, cuius precellimus munere, eius studeamus modis omnibus voluntati parere. Quapropter omnium fidelium Christi ac nostrorum pateat sollerciae, quia ob amorem divinae remunerationis elegimus nobis locum quendam in Bochonia situm, congregationem videlicet sanctissimi martiris Bonifacii in Fuldensi monasterio, eo quod religione et divino plerumque polleat et vigeat servicio. Cui loco non solum nos ex larga nostrae liberalitatis munificentia regio munere contulimus res proprietatis nostrae verum etiam caeteri fideles nostri plurima contulere donaria tam in prediis ac decimis quam in facultatibus et familiis. In quibus ad exercitanda corda caeterorum inducimus ad exemplum factum cuiusdam famulae Christi Emhildae, nostrae quidem secundum carnem cognatae, sed secundum deum triumphantis virtute castitatis et virginitatis. Quae cum in proprio domate sibi monasterium fecisset, ubi cum multis virginibus deo servire decrevit in loco, qui Mileze nuncupatur, cunctaque predia sua eidem loco in id opus attitulasset, ab incursu paganorum, Sclavorum videlicet, qui e regione Boemiae sepius irruptionem facere et homines abducere solebant, prepedita, omnia predia sua simul cum aecclesia, quam construxerat, sancto Bonifacio in Fuldensi monasterio contradidit ipsaque non post multum tempus ad innubas in loco Biscofesheim se contulit, quem locum beata Lieba quondam bene et religiose rexerat et multas ibi deo virgines aggregaverat. Per manus ergo nostrae regalis potentiae imperamus omnibus hominibus cuiuscumque condicionis et personae, ut nullus contra eius donationem et traditionem aliquid facere vel invadere presumat. Nam quod ipsa contradidit, nos contradimus et firmamus et pro eius defensione in omnibus et per omnia astabimus tam in protectione prediorum quam in tuicione mancipiorum. Igitur ut ommbus fidelibus tam futuris quam presentibus notum sit et ut in posterum nulla incursio vel impedicio de hac liberrima tradicione fiat, placuit clementiae nostre, ut evidenter hic pronunciemus eiusdem deo dicate virginis proprietates et familias, quas per manus nostras deo et sancto Bonifacio contradidit in Fuldensi monasterio et ad servicium deo militantium deputavit ipsum locum Mileze simul cum prefata aecclesia et eius decimatione et dote, villam Hentingen cum omnibus appendiciis suis, in tribus villis Hochheim dictis, quicquid ibidem proprietatis habuit, in Sulzdorfe, in tribus Hochusis, in tribus Berchusis, in Wilantesheim, Helidungen, Baringen, Rotmulte, Hertifelt, Turstolden, Widergeltestat, Dagemaresheim, Herestat, Drossestat, Dingesfelt, Strufedorf, Nortdorf, Sigelohesdorf, Greifesdorf et duo Eichesfelt, Lishereshusen, Herolfestat, Othelmeshusen, Irmenolteshusen, Gerwigeshusen, Wicfrideshusen, Willenestat, Luchese, Rothmovne et Wizmovne, Hintefelt, Tagamaresbach, Hadamaresbach, Beinherestat, Dorrestat, Miresbach et duo Sezelacha, Hishereshusen, Leiterbach, Ratolfesdorf, Eibingen, Ebelesfelt, Wazerlosen, Haselaha, Hohstete, Ezelenkirechen. Haec igitur loca cum omnibus suis appendiciis sancto Bonifacio iuste et legaliter contradita confirmamus et constabilimus nostra regali munificentia et tam scriptis quam sigillis corroboramus in eternum servicium venerabilium fratrum Fuldensium.