Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 266


Datierung: 800 04 24

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Swanagart sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit et ubi Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod dono in Mogontia civitate aream unam; ab uno latere habet Liutfridus, ab alio latere habent filii Liutgisi, tertio latere et IIII. est via. Similiter dono vineam unam intus murum Mogontiae civitatis; ab uno latere habet sanctus Martynus, ab alio latere habet Gozza, tertio et quarto latere est antiqua mura. Similiter dono alias areas duas intus muro Mogontiae civitatis pro remedio animarum fratrum meorum Liutgisi et Herimoti; de una area ex tribus lateribus habet Liutfridus, quarto latere via publica; de alia area ex IIII lateribus habet Liutfridus, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et illorum fratribus, et tamen donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis ista sub die VIII. kl. mai. anno XXXII. regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. Ego Theotricus a Swanagarda rogatus scripsi. † Signum Swanagarda, quae hanc donationem fieri rogavit. † Otheida. † Liutfridi. † Hroccholfi. † Wigrichi. † Nahhulfi. † Amanoni. † Erboni. † Herifridi. † Meginfridi. † Unnoni.