Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 267
Datierung: 800 05 06
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque nos in dei nomine Helmswind et Crapucha donamus pro remedium animarum nostrarum et patris nostri Nordprahtes ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, hoc est quod donamus in pago Wormacinsae in villa, que dicitur Wacharenheim, illam partem illius ecclesiae, quam pater noster nomine Nordpraht nobis in hereditatem dereliquid, et quicquid ad illam ecclesiam pertinet in ipsa villa suprascripta et in Sawilenheim terris araturiis, aedificiis, silvis, campis, pratis, pascuis, mancipiis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultum seu incultum et quicquid in illis suprascriptis villulis ad illam ecclesiam pertinet de nostra parte, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc kartulam donationis venire temptaverint aut eam inrumpere voluerint, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat, et tamen donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio haec sub die II. non. mai. anno XXXII. regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. Ego Theotrichus notarius rogatus ab Helmswindae et Crapuchae scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Helmswindae et Crapuchae, qui hanc kartulam donationis fieri atque firmare rogaverunt. † Risalahi. † Nordberti. † Hattoni comitis. † Landberti nuntio domni regis. † Wolfradi comitis. † Altberti. † Adalberti. † Walurammi. † Reginoldi. † Wolfhardi. † Gisalhelmi †. Ego Theotricus rogatus scripsi.