Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 265


Datierung: a) 790 [800 vor 03 22?]b) 800 03 22

a) Altpraht presbyter tradidit et fratrueles eius, id est Albwin presbyter et Heimbraht, quicquid habuerunt in Heimmengeshusum et in Ascfeldon nec non et in Niwiheim. Nomina mancipiorum: Albraht, Heliduuar, Ferting, Engiltrud, Uodildrut, Ratgoz, Folcleih, Friduwiz, Folrat, Zeizcomo, Albhart, Albgart, Hruodila, Hruodolf, Egifrid, Enstila, Heriolf, Leibolf, Adalwih, Folcmar. Anno XXXII. Caroli. † Signum Waldbraht presbyteri, Albwin presbyteri, Heimbraht, Hruodpraht, Heribraht, Gerhart, Swidpraht, Hahpraht, Meginpraht, Alawih, Theotleih, Ercanboto, Berahtoloh.

b) Licet sint parva et exigua, quae pro inmensis nostris offerimus sceleribus, tamen scimus aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Waldiperaht presbyter istique duo mei fratrueles, Albwin presbyter et Heimberaht, sana mente devotaque voluntate donamus atque tradimus in elimosinam nostram ad sanctum Bonifatium, quicquid in loco, qui dicitur Hemmingeshus, in silva Bochonia iuxta ripam fluminis, quod dicitur Sinna, proprietatis habemus, similiter, quicquid habemus in Ascfeldono marcu nec non et hoc, quod ego Waldperaht acquisivi pretio in villa Niwiheim, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, manicipiis, quorum nomina haec sunt: Albraht, Leobgis, Gozperaht, Heliduuar, Ferting, Engilthrud, Farolf, Adalthrud, Uadilthrud, Ratgoz, Folcleich, Friduuuiz, Folcrat, Zeizcoma, Alphart, Alpger, Hruodila, Alphilt, Hruo dolf, Egifrid, Enstila, Heriolf, Benno, Hunbald, Rantwin, Perahtrat, Heimirih, Leobolf, Adalwih, Folcmar, cum omni eorum supellectili et sumptu, sicque tradimus integrum et totum, quicquid de mobilibus et inmobilibus dici et nominari potest, quod in nostra sit haereditaria potestate, ea scilicet ratione, ut per vestram praestariam cuncta, quae tradimus, possideamus ad vitam nostram, ut illud ritu usuario valeamus colere atque augere et inde acquirere nutrimentum fragilitati nostrae, donec in hac praesenti vita vivamus. Post obitum vero nostrum atque de hac praesenti vita exitum vos et successores vestri illa omnia aucta atque meliorata in elimosinam nostram et ad utilitatem vestram tenendi, habendi, possidendi, fruendi firmam et incontradictam in omnibus habeatis potestatem. Scripta haec kartula traditionis in monasterio Fulda anno XXXII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum mense martio, die XI. kl. aprilis. † Signum Waldperaht presbyteri. † Albwini prebyteri. † Heimperahti clerici, qui hanc traditionis kartulam fieri rogaverunt. † Hruadperahti. † Gerbrahti. † Suuidprahti. † Suuidpoten. Hahperahti. † Meginperahti. † Alauuites. † Gotahelmes. † Theoleiches. † Ercampoten. † Perahtolohes.