Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 264


Datierung: 799 (800?) 02 03

b) (Eberhardi)

In nomine domini et salvatoris nostri Iesu Christi. Ego Emehilt ancilla Christi memor humane; condicionis, quia brevis est vita hominis super terram, de supernis cogitans atque ad aeterna festinans, que retro sunt, obliviscens et ad anteriora me erigens et ut amplior mihi portio in terra viventium reddatur, huius terrae, in qua temporaliter vivimus, partem vel portionem ad me pertinentem in diversis videlicet locis tam de paterno quam de materno vel aliunde exquisito dono, trado atque concedo pro remedio animae meae ad Fuldense monasterium, ubi sanctus Bonifacius corporaliter requiescit, ubi et venerabilis abbas Baugulfus multitudini monachorum preesse cernitur, locum Milize et Hentingen, in tribus Hohheimis, in Sulzdorfe, in tribus Hohhusis, in tribus Berchohis et in Wilantesheim et in Helidungun et in Baringen et Rotmulte, Hertifeld, Turstolden, Widergeltestat, Dagemaresheim, Herestat, Drossestat, Dingesfelden, Strufedorf, Nortdorf et Sigelohesdorf, Greifesdorf et duo Eichesfelt et Lishereshusen et Herolfestat, Othelmeshusen, Irmenolteshusen, Gerwineshusen, Wigfrideshusen, Willenestat, Grimmenestat. In istis omnibus locis supra hucusque nominatis una cum domibus, aedificiis, incolis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, campis, aquis, aquarum decursibus, mobilibus et immobilibus, quicquid uti vel possideri potest, totum et integrum cum ipso monasterio Milezi, quod ego ipsa proprio labore construxi et aedificavi. Omnia mea ad integrum sana mente sanoque consilio, ut supra diximus, donamus, tradimus atque communis manibus transfundimus, ego videlicet Emehilt et caetere sorores meae omnesque fratres mei mecum pro animabus parentum nostrorum, ut deus omnipotens pro hoc terreno patrimonio aeternae hereditatis nos faciat esse consortes, ea dumtaxat ratione, ut, quamdiu nos vivimus, per vestrum, o fratres karissimi, beneficium usualiter ad nutrimentum tantum nostrorum corporum teneamus omni tempore vitae nostrae. Post obitum vero nostrum monasterium istud Milize sub vestra sit tuitione et defensione et omnia bona nostra in vestra permaneant potestate. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si vel ego ipsa vel aliqua de sororibus vel heredibus vel proheredibus nostris aut ulla opposita persona, contra hanc traditionem nostram venire temptaverit aut eam refragare voluerit, iram districti iudicis incurrat et offensam sancti martiris Bonifacii inveniat et in aeternum pereat. Facta est haec tradicio anno dominicae incarnationis DCCC. regnante Carolo glorioso Francorum rege, qui et presens affuit et sua potestativa manu hanc preceptionem fecit, ut nullus hominum eam irritam faceret. Signum domini Caroli gloriosi regis Francorum. Hanc confirmationis cartam ego Emehilt feci. Sed et iste breviarius ad ornamentum ecclesiae pertinet, id est turibula deaurata II, cortinae XII, orciarii IIII, manile unum, conchae IIII, bechin II.