Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 264


Datierung: 799 (800?) 02 03

a) Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego Emhilt ancilla Christi memor humanae conditionis, quia brevis est vita hominis super terram, de supernis cogitans atque ad aeterna me erigens et ut amplior mihi portio detur in terra viventium, huius terrae, in qua temporaliter vivimus, partem et portionem ad me pertinentem, diversis videlicet locis tam de paterno quam de materno et aliunde exquisito dono, trado atque concedo pariter cum caeteris sororibus, pro remedio animarum nostrarum ad monasterium, quod dicitur Fulda, ubi sanctus et preciosus Bonifatius Christi martyr in corpore quiescit, quod situm super ripam fluminis ipsius Fuldae in pago Grapfeld constructum est, ubi et venerabilis vir Paugolfus abbas multitudini monachorum praeesse videtur, hoc est in locis nuncupatis Milize, Hentingi et in tribus Hohheimis, in Sulzaedorfe et in tribus Iuchisis et in tribus Berchohis et in Wielantesheim et in Helidungum et in Baringe et Rotermulte, Hintifeld, Duristodla, Widarogeltesstat, Dagamari, Beinheresstat, Trosestat, Thingesleiba, Strufidorf, Norddorf et Siduchesstat, Greifesdorf et duo Eichesfeld·et Hegishereshus, Heriolfesstat, Othelmeshus, Irminolteshusum, Gerwiheshus, Wigfrideshus, Willinesstat, Grimdeostat, in istis locis superius comprehensis una cum domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, campis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici et nominari potest, totum et integrum cum ipso monasterio, quod ego ipsa proprio labore construxi et aedificavi. Omnia ad integrum sana mente sanoque consilio, ut supra diximus, donamus, tradimus atque communibus manibus transfundimus, ego videlicet Emhilt et caeterae sorores, quarum nomina haec sunt: Leobwiz, Glismot, Triuhilt, Masa, Werinburg, Turnwiz, Immina, Williswind, Waltrat, Gotaswind, Leobhilt, Folcswind, Mahthilt, Deotrat, Eowih, Bilihilt, Deotburg, Engilwih, Tota, Heilagwih, Reginwih, Aelena. Haec sunt ornamenta ecclesiae huius monasterii, id est altare primum auro paratum, cruces tres auro paratae, capsae auratae XI, calices argentei IIII, totidem patenae, tres ampullae argenteae, calices cuprini cum patenis tribus, imagines auratae IX, corona una aurea, casulae purpureae duae, caeterae diversi coloris XII, dalmaticae II, caeterae albae sex, glockae IIII et unum tintinabulum, altarium vestimenta purpurea IX, palliola IIII, reliqua vestimenta altarium IX, manicae VI, auroparatae, oraria purpurea IV, fanones auro argentoque parati VII, caetera purpurata III, manicae purpureae X. Ea duntaxat ratione, ut, dum nos vivimus, per vestrum beneficium usualiter ad nutrimentum et ad utilitatem necessariorum nostrorum omni tempore istius vitae habeamus, post obitum vero nostrum et discessum de hac luce monasterium istud seu congregatio loci istius sub vestro dominio vestroque auxilio et defensione seu mundeburde omni tempore secura consistat. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si ego ipsa et aliquae de istis sororibus aut aliquis de haeredibus et prohaeredibus nostris aut ulla opposita persona, quae contra hanc donationem nostram venire tentaverit aut eam infringere voluerit, iram trinae maiestatis incurrat et offensam sancti Bonifatii martyris Christi mereatur, insuper inferat iuxta poenam seculi cogente fisco partibus ipsius monasterii aut agentium eorum auri libras duas, argenti pondera LX. et, quod repetit, evindicare non valeat, sed haec traditio firma et inviolata omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum vico publico, qui dicitur Miliza, anno dominicae incarnationis DCCC. et anno regni domni nostri Caroli gloriosissimi regis Francorum XXXI. sub die tertia mensis februarii praesentibus his testibus, quorum nomina subter annotavimus. † Signum Emhilte abbatissae et caeterarum sororum, quae cum ea pariter communibus manibus traditionem fecerunt, quarum nomina superius comprehendimus. † Signum Erpfeoli. † Alarichi. † Gerberhti. † Sigifridi. † Wachoni. † Huswarti. † Sinoni. † Adalgeri. † Fricconi. † Frehholfi. † Hunrichi. † Heioni. † Gerolti. † Gerbrahti. † Brungeri. † Wolfhelmi. † Rises. † Erloni. † Mahtrati. † Arnolti. † Liutperahti. † Galamanni. † Werinolti. † Ewihii. † Eigises. † Megingozi. † Theotrichi. † Sigimari. † Widarolti. † Signum Reccheoni Fuldanensis ecclesiae diaconi, qui hanc traditionis kartulam rogatu Emhiltae abbatissae scripsit et subscripsit. Sed et iste breviarius ad ornamentum ecclesiae pertinet, id est turibula deaurata II, cortinae XII, orciarii IIII, manile unum, conchae IIII, bechin II.