Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 263


Datierung: 800 01 27

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Blidrat deo sacrata sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi domnus Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinse in villa, que dicitur Ulfritesheim, aream unam cum casa et cum omni aedificio; ab uno latere habet Burat, ab alio latere Wigheri, tertio latere habet Ernust, quarto latere via publica. Et dono in ipsa marca vineam I; ab uno latere habet Haguno. Similiter dono in ipsa villa areae unae sextam partem et aliae areae tertiam partem. Similiter dono in ipsa marca iugera XLIII et dono unum hominem nomine Waltpraht et quicquid ad illa hoba pertinet, id est areis, terris, pratis pascuis, aquis aquarumque decursibus, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die VI. kl. febru. anno XXXII. regnante domno nostro Karlo gloriosissimo rege. Ego Theotricus rogatus a Bliddrudae scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Blidradae, que hanc kartulam donationis fieri atque firmare rogavit. † signum Burata abbatissa. † Walurammi. † Waltolfi. † Einheri. † Brunicho. † Hroccholfi. † Ercanprahti. † Heriprahti. † Thanccrati †.