Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 256
Datierung: 798 04 25
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Burgrat deo sacrata dono pro remedium animae meae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse gloriosus martyr sacro requiescit corpore, hoc est quod dono in Mogontiorum marcu terrae araturiae iugera XX et dono mancipia III his nominibus: Hadupraht, Sigiburg, Heimpraht, cum omni elaboratu eorum, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die VII. kl. mai. anno XXX. regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Burgratae deo sacratae, qui hanc kartulam donationis fieri rogavit. † Erlindae abbatissae. † Walurammi. † Gundrammi. † Erchanprahti. † Amanoni. † Hattoni. † Herifridi. † Wigrichi. † Gundrammi †.