Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 255


Datierung: 798 02 22

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Ato sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse gloriosus dei martyr requiescit in corpore et ubi nunc domnus Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinse in villa, que dicitur Talaheim, areas II cum omni edificio. De una area ex uno latere habet sanctus Bonifatius, de alio latere habet Heimo, tertio latere Hiltibaldus, quarto latere via; et de alia area habet ex uno latere Immo, ab alia latere et tertio Wolfo, quarto latere via communis. Et quicquid ego in illa villa et in illa marca proprietatis visus sum habere, sicut ad illas areas pertinet, cum omni integritate, id est areis, aedificiis, terris araturiis, campis, silvis, pratis, pascuis, vineis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultum et incultum totum et integrum, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondus IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die VIIII. kl. mart. anno XXX. regnante domno nostro Karla glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi ac notavi diem et tempus quo supra. † Signum Atoni, qui hanc traditionis kartulam fiere rogavit. † Hattoni comitis. † Berahthohi. † Waluramni. † Gundramni. † Thrudgozi. † Ratbotoni. † Hruodfridi. † Hadufridi. † Herdo. † Gerbercti. † Wigrici.