Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 257


Datierung: 798 04 25

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem munenris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Arnwis et coniux mea Gundfrid donamus pariter pro remedium animae nostrae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit corpore et ubi nunc Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod donamus in pago Wormacinse in villa, quae dicitur Teinenheim, casam I et scuria una et donamus in illa marca vineas V. De una vinea habet ex uno latere sanctus Bonifatius, ab alio latere ad Wizunburg, tertio latere sancti Medardi; de alia vinea ex uno latere habet Siggo, ab alio latere sancti Maximini, tertio latere sancti Bonifatii; de tertia vinea ex uno latere habet Sigileih, ab alio Wolfhart, tertio latere sancti Bonifatii; de IIII. vinea ex uno latere ad Wizunburg, ab alio latere Folcbercti, tertio latere Helmrichi; de V. vinea est ex uno latere Reginswinda, ab alio et tertio latere sancti Bonifatii; et inter Winolfesheimo marcu et Berahttolfesheimo et Teinenheimo terrae araturiae iugera XV, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat, et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die VII. kl. ma. anno XXX. regnante domno nostro Carlo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Arnwisi et Gundfridae coniugis eius, qui hanc kartulam donationis fieri rogaverunt. † Starcrati. † Waltolfi. † Folcbercti. † Siggoni. † Gattoni. † Waltleihi. † Hrihhardi. † Erhardi. † Folcrati. † Zeizolfi. † Starcrati †.