Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 254


Datierung: 798 02 12

Oportunum est unicuique, dum in hac mortali corpore vivit, de futura vita, ubi inmortaliter perpetueque vivere sperat, dum licet, cogitare. Ideoque ego Adalrichus dono pro remedium Otoni ad monasterium, quod dicitur Fulda, quod est in honore sancti Bonifatii et sancti salvatoris constructum in pago Grapfeld, ubi Baugulfus abba una cum monachis suis ibidem regulariter degentibus donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alsacinse in villis denominatis, id est ad Beara, in Alabrunnen, in Hirtunghaim, in Hiuatinghaim et in Beroldashaim, id est tam terris, campis, pratis, silvis, arealis, vineis, casalis, casis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quantumcunque supradictus Voto in ipsa marca conquesivit et quod Vodalrichus comis mihi pro anime sue tradidit, totum et integrum a die presente ad ipso sancto loco trado atque transfundo, ea ratione, ute die presente ipsa casa dei vel congregatio eius haec omnia teneant atque possideant et quicquid exinde facere voluerint, liberam habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse vel heredes mei vel ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, tunc inferant vobis vel vestris successoribus cogente fisco auri libras X, argenti pondera X coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma sit cum stipulatione subnixa. Actum prid. idus feb. anno XXX. regni domni nostri Karoli regis. SignumAdalrichi, qui hanc donationem fieri rogavit. † Winihardi. † Gauuirichi. † Ercanberti. † Liutharii. † Haioni. † Richoldi. † Theotolfi. † Immoni. † Theotrichi †. Ego Asaph rogatus scripsi.