Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 253
Datierung: 797 12 18
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Nandgarius dono pro remedium anime meae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei gloriosus martyr requiescit in corpore et ubi nunc domnus Baugolfus abba preesse videtur, hoc est quod dono in pago, qui dicitur Scaphlanzgewi, et in ipsa villa Scaplanzu aream unam cum omni aedificio et illam hobam, quam noster homo Adalhartus habuit, quod est tribus lateribus meum, quarto latere via publica, et quicquid ad illa area et ad illa hoba pertinet, terris araturiis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultum et incultum totum et integrum. Et dono in alio loco in pago Wormacinse in villa, qui dicitur Battenheim, et in illa marca dono vineam unam, quod est ab uno latere domni regis, ab alio latere Hattoni comitis, tertio et quarto Adaldrudae et mancipia XII his nominibus: Biricho, Erdbirg, Willidrud, Roccholf, Heriburg, Williburg, Uodo, Gundrat, Theotpraht, Meginpraht, Alahhilt, Betta cum omni elaboratu eorum, ita ut ab hodierno die supradictus abbas et rectores illius monasterii habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc kartulam donationis venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, sed tamen donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die XV. kl. ian. anno XXX. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus a Nandgario hanc kartulam donationis scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Nandgarii, qui hanc donationis kartulam fieri atque firmare rogavit. † Waluramni. † Gerbercti. † Waltolfi. † Wigrichi. † Gundhrammi. † Hiltwini. † Adalbaldi. † Sigibaldi. † Vulfichoni. † Erhardi. † Gerbercti. † Uotoni. † Willibaldi †.

