Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 251


Datierung: 797 10 24

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Iordan dono pro remedium anime meae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulta, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit corpore, hoc est quod dono infra civitate Mogontia aream unam cum sala et cum omni aedificio, quod est duabus lateribus via, tertio latere domni regis, quarto latere ad monasterium, quod dicitur Hasareoda, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, tenendi, possidendi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, et tamen donatio haec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die VIIII. kl. novembris anno XXX. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Iordani, qui hanc donationem fieri rogavit. † Wolfboten filii sui. † Walurammi †.