Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 250


Datierung: 79[7]? (796?) 05 25

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Hiltwar deo sacrata dono pro remedium anime meae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore et ubi nunc domnus Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinse in villa, que dicitur Sulzheim, partem meam illius ecclesiae et dono in illa marca vineam unam, quod est ab uno latere sancti Bonifatii, ab alio latere illius ecclesiae, tertio latere Ercanbercti, quarto latere Folcbercti. Et dono servum unum nomine Liobheri cum elaboratu suo, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondus IIII coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Facta kartula donationis sub die VIII. kl. iun. anno XXVIII. Regnante domno nostro Karlo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Hiltwara deo sacrata, qui hanc donationem fiere rogavit. † Reginswindae matri suae. † Hattoni comitis. † Waluramni. † Gundrammi. † Gebahardi. † Gerbercti. † Wolfhardi. † Hiltibaldi. † Ercanbercti. † Wigrici. † Erhardi. † Herifridi. † Wenihho †.