Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 249


Datierung: 797 (79[6]?) 05 25

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Reginswind dono pro remedium anime meae ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore et ubi nunc domnus Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinse in villa, que dicitur Sulzheim, tertiam partem ecclesiae illius et dono ibidem aream I cum omni aedificio, quod est ab uno latere domni regis, ab alio latere Liutoni, tertio latere Waltharii, quarta latere via. Et dono vineam I in ipsa marca, quod est duabus lateribus Gewimanni, tertio latere Iburini, quarto latere meum. Et dono ibidem aliam aream, quod est duobus lateribus Gewimanni, tertio latere Walahi, quarto latere via publica. Et dono in illa marca terrae araturiae iugera VIII. Et dono servum unum nomine Wolfoldum cum mancipiis suis his nominibus: Folcolt, Herifuns, Hrǒdbald, Stilburg cum omni elaboratu eorum, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, dominandi, donandi, possidendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die VIII. kl. iun. anno XXVIIII. regnante domno nostro Karlo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Reginswindae, quae hanc traditionis kartulam fieri rogavit. † Hiltwarae filie suae consentiente. † Hattoni comitis. † Walurammi. † Gundrammi. † Gebahardi. † Gerbercti. † Wolfhardi. † Hiltibaldi. † Ercanbercti. † Wigrici. † Erhardi. † Herifridi.