Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 248


Datierung: 796 03 16

b) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Uto dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit in corpore, pro remedium anime Geilswindae uxoris meae, ut in futuro veniam aliquam promerire mereatur, hoc est quod dono infra civitate Mogontia areas II cum omni aedificio. De una latere habet Elisabeth, ab alio latere et III. Swephheri, IIII. latere via; et de alia area ex uno latere habet Nandger, ab alio Vodilmarus, tertio latere sancti Martini, quarto latere via publica. Et dono vineam I infra ipsa civitate, quod est ab uno latere sancti Albani, ab alio et III. murus civitatis, IIII. latere via publica. Et dono aliam vineam foris murum civitatis non longe ab ecclesia sancti Victoris, ex uno latere hab et Elisabeth, ab alio et III. sancti Martyni, quarto latere via publica. Et dono tertiam vineam in villa Brettonorum; ex uno latere habet Buobo, ab alio Elisabeth et Geilrat, III. latere sancti Bonifatii. Et dono in ipsa marca Brettonorum terrae araturiae lugera XL et mancipia XI his nominibus: Siggo, Ratheri, Wolfdrud, Otthrud, Hruodgart, Germunt, Amalheri, Wolfnand, Gotalind, Williheri, Willirihi cum omni elaboratu eorum, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die XVII. kl. aprl. anno XXVIIII. regnante domno nostro Carlo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Utoni, qui hanc donationis kartulam fieri rogavit. † Hattoni comitis. † Walurammi. † Grimoldi. † Hadufridi. † Willinandi. † Erchanbercti. † Hilbodi. † Megingozi. † Adalbercti. † Marcrati. † Adalbercti. † Moringi. † Engilprahti.