Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 248
Datierung: 796 03 16
a) In nomine patris et fili et spiritus sancti.
Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Uto dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr sacro requiescit corpore, pro remedium animae Geilswinda uxoris meae, ut in futurum veniam promerire mereatur, hoc est quod dono infra civitate Mogontia areas II cum omni aedificio. De una latere habet Elisabeth, ab alio et tertio Swepheri, quarto latere via; de alia area habet ex uno latere Nandger, ab alio Vodilmar, tertio latere sancti Martyni, quarto latere via publica. Et dono vineam unam infra ipsa civitate, cui est ab uno latere sancti Albani, ab alio et tertio murus ipsius civitatis, quarto latere via publica. Et dono aliam vineam foris muro civitatis non longe ab aecclesia sancti Victoris, quod est ab uno latere Elisabeth, ab alio et tertio sancti Martyni, quarto latere via publica. Et dono tertiam vineam ad Brettanorum villa, cui est ab uno latere Buoboni, ab alio Elisabeth et Geilrada, tertio latere sancti Bonifatii. Et dono in ipsa marca Prettanorum terrae araturiae iugera XL. Et dono mancipia XI his nominibus: Siggo, Ratheri, Wolfthrut, Otthrud, Hruotgart, Germunt, Amalheri, Wolfnand, Gotalind, Williheri, Willirih cum omni elaboratu eorum, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit,·iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die XVII. kl. aprl. anno XXVIIII. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Utoni, qui hanc kartulam donationis fieri atque firmare rogavit. † Hattoni comitis. † Walurammi. † Grimoldi. † Hadufridi. † Willinandi. † Ercanberti. † Hilbodi. † Megingozi. † Adalbercti. † Marcrati. † Adelprahti. † Moringi. † Engilberti †.

