Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 233


Datierung: 796 01 30

Dominus ac redemptor noster salubriter et sancte nos in evangelio admonet, dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda sunt vobis“. Idcirco ego Werinburg dono atque trado in elimosinam meam et pro absolutione peccatorum meorum in pago Ascfelde et in villa eodem nomine Ascfelde, quicquid iure proprietatis habeo, id est in campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Elting, Gerwart, Altperaht, Wielant, Suomolf, Egirih, Werinhilt, Leobswind, Otswind, Albheid, Regindrud, Liutswind, Liobwart, Nordman, Wolfswind, cum omni eorum supellectili totum et integrum, quicquid proprietatis habeo absque una areola trado ad sanctum Bonifatium, uti ego consequi merear peccatorum meorum apud dominum per ipsius intercessionem veniam, ea ratione, ut ego ipsa, quamdiu vivam, hoc incontradictum possideam, post exitum meum de hac vita vos et successores vestri tenendi, possidendi, fruendi et quicquid volueritis, faciendi liberam firmissimamque aeterna astipulatione subnexam in omnibus habeatis potestatem.·Acta haec karta traditionis die III. kl. februarii anno XXVIII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum. † Signum Werinburgae, quae hanc kartulam traditionis fieri rogavit. † Sigiboti. † Engilperahti. † Liutheres. † Manolti. † Eggiolti. † Weniloni. † Friduwini. † Riotwini. † Theotperahti. † Eginoni. † Werinharti. † Folcmari. † Theoleiches. † Engilheres.