Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 234


Datierung: [780 (788?)-796] 02 27/28

Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Gunderus trado ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi venerabilis vir Paugolf abbas praeesse videtur, hoc est quod trado partem meam et quae ad me pertinere videntur in loco nuncupato Baldmunteshus, ea scilicet ratione, ut ego et filius meus Batto illud, dum advivimus, habeamus, et qui alium supervixerit, similiter utatur, illo censu disposito, ut semper post tres annos amphoram mellis demus. Post obitum vero nostrum amborum vobis vel successoribus vestris illa causa, ut libet, incontradicta in omnibus sit potestas. Actum in monasterio Fulda sub die III. kl. martii. Ego Eihart scripsi. Signum Gundheres, qui hanc kartam fieri rogavit. † Batten filii eius. † Fertinges.