Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 232


Datierung: a) 795 [kurz vor 12 23]b) 79[5] 12 23 (795 12 23)

a) In dei nomine. Ego Uoto pro remedio animae meae et coniugis meae trado ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse corpore requiescit, et venerabilis Paugolf abbas praeesse videtur, in villa, quae nuncupatur Ad Reodum, in pago Tullifeld, in confinio Sundheim, hoc est in silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, et mancipia, quorum nomina subter posita: Azzo et uxor eius Gozzila et filii eius Perahtrat, Wangund, Hiltibald et uxor eius Wolffrit et filii eius Trewolf et Eburwin et Tota, Egilperaht et uxor eius Williburg et filii, Folcperaht, Adalgoza et filius eius Hartrat et Egguip et Niwirat et pueros nomine Thancmar et Thiholf et Folcwart et puellam Sindhilt, et quicquid proprium videntur habere, et partes duas Meginheres et tertiam partem dimidiam, similiter et ancillae Tettun duas partes et tertiam partem dimidiam et filiae eius tertiam partem dimidiam et Freholf et duo Perahtrati et unius uxor nomine Wuldargoza et quicquid proprium videntur habere, et casam in villa nuncupata Wisuntaha et quicquid proprium mihi videtur de supellectili habere, et de grano sive segete, sive alicubi sit servatum, et sex examina apium et septimi duas partes et duos caballos et boves et vaccas XII et novem capras cum hircis et porcos XXIX, sicut supradictum est, trado ad monasterium sancti Bonifatii. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si aliquis de haeredibus infringere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et divinam ultionem et, qoud vvult, evindicare non possit, sed praesens traditio inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Facta traditio regnante Carolo anno XXVIII.

b) Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Uoto pro remedio animae meae et coniugis meae Rathiltae dono atque trado donatumque firmiter ac perpetualiter esse volo ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse corpore requiescit, et venerabilis abbas Paugolf praeesse videtur, hoc est in locis subter nuncupatis, in pago Tullifeld et Grapfeld, quicquid terris, domibus, aedificiis, aquis aquarumve decursibus, mancipiis Ad Reodum in confinio Sundheim, et nomina mancipiorum: Azzo, Gozila, Perahtrat, Wangund, Hiltibald, Wolffrit, Trewolf, Eburwin, Tota, Egilperaht, Williburg, Folcperaht, Adalgoza, Hartrat, Egguip, Niwirat, Thancmar, Thiholf, Folcwart, Sundhilt, Liuting, Swabin, Heriman, Swab, Starcpraht, Gozpraht, Ottrud, Grimpraht, Herting, Liutbrun, Hemma, Liuiso, Leobolf, Guotolf, et quicquid proprium possidere videntur, et duas partes Meginheres et tertiam partem dimidiam, similiter et Tettae duas partes et tertiam partem dimidiam et filiae eius tertiam partem dimidiam Frehholf, Perahtrat, iterum Perahtrat, Wuldargoza, et in confinio Westheim in villa antiqua quicquid in campis, silvis, aquis aquarumve decursibus et quartam partem thes bifanges ad Weitahu, quicquid in Sundheim in campis et agris habere proprium videbatur, et in Nordheim, quod acquisivit a Gerhohe, et mancipia, quae supra memorata sunt, et casa in villa nuncupata Wisuntaha, et quicquid ibi proprium videtur habere, et de grano sive segete, sive alicubi sit servatum, et sex examina apium, et IIII. et V. duas partes, caballos duos et XII boves cum vaccis et VIIII capras cum hircis et porcos XXVIIII, sicut suprascriptum est, omnia ista trado ad monasterium sancti Bonifatii. Si quis vero, quod futurum non credo, de nostris haeredibus aut ulla opposita persona contra hanc epistolam donationis meae venire temptaverit, aut infringere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et, quod vult, evindicare non valeat, et insuper iuxta poenam seculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras tantum argenti pondus [....] et praesens epistola donationis meae firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum sub die X. kl. ianuarii anno XXVIII. regnante Carolo rege Francorum. † Signum Adalram. signum Gerhoh. signum Uodalheri. signum Thiotrih. signum Ratgast. † Fruming. † Utto. † Freido. † Reginolt.