Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 231


Datierung: 795 12 13

In nomine patris et fili et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Ediram dono pro remedium animae Amalharti fratris mei ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse gloriosus martyr sacro requiescit corpore et ubi vir venerabilis Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinsae in villa, que dicitur Ad Montibus, et in illa marca vineas II - de una vinea est ex uno latere sancti Albani, ab alio latere Heimbercti, tertio latere Rantulfi, quarto latere Atun; de alia vinea ex uno latere habet Werinheri, ex alio latere Racheri, tertio latere Otbert, quarto late re Ata -, ita ut ab hodierno die supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, possidendi vel, quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta kartula donationis sub die id. decemb. anno XXVIII. regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Edram, qui hanc kartulam donationis fieri rogavitEburhardi. † Rantulfi. † Unrohi. † Waltolfi. † Engilheri. † Wolfgisi. † Geroldi. † Brunichoni. † Hartwini. † Welimanni. † Hruodwini †.