Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 230


Datierung: 795 11 30

In dei nomine. Licet sint parva et exigua, quae pro meis inmensis offero sceleribus, tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis quam quantitatem perpendere muneris. Idcirco ego Gundacar nutu dei dono atque trado in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore in monasterio Fulda requiescit, quicquid in villa Marchhereshuson, quae sita est in pago Grapfelde, in aedificiis, domibus, terris, silvis, campis, pratis et unum pomerium habeam proprietatis, sicut superius dixi, totum et integrum supra nominatas res trado ad sanctum Bonifatium, uti per illius patrocinium meorum consequi merear delictorum veniam, ea scilicet ratione, ut, quod tradideram, absque contradictione omnes dies vitae meae possideam, post finem vero dierum meorum vos et successores vestri tenendi, habendi fruendique in omnibus firmissimam habeatis potestatem. Scripta haec karta traditionis in monasterio Fulda die II. kl. decembris anno XXVIII. regni domni Caroli gloriosissimi regis Francorum. † Signum Gundacares, qui hanc kartulam traditionis fieri rogavit. † signum Liwichoni comitis. † signum Sigifridi. signum Nebi. signum Adalrammi. signum Sigifridi. signum Gisal. signum Ruadperahti. signum Ratfridi. signum Tagafridi. signum Raffolti. signum Gerbrahti. signum Huswarti.