Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 229
Datierung: 795 06 08
Dominus ac redemptor noster dei filius per evangelium suum admonet nos dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda sunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Araho dono, trado atque transfundo ad sanctum Bonifatium martyrem Christi, qui in monasterio Fulda sacro requiescit corpore, ubi vir venerabilis Baugolfus abbas multitudini monachorum pius pastor praeesse videtur, traditumque in perpetuum esse volo in elimosinam meam, quicquid proprietatis visus sum habere in villa Elmaha, quae sita est iuxta fluvium eodem vocabulo nuncupatum totum et integrum cum omnibus adiacentiis suis, ut praediximus, ad meam proprietatem in terminis villae praefatae pertinentibus, id est areolis, aedificiis, campis, pascuis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis, mobilibus et immobilibus, quicquid dici et nominari potest, ea scilicet ratione, ut ab hodierna die, ac deinceps rectores praedicti monasterii, quicquid inde facere voluerint, firmissimam et incontradictam in omnibus habeant potestatem. Actum in praefata villa anno XXVII. regni Caroli invictissimi regis Francorum die VIII. mensis iunii in praesentia testium, quorum nomina et signa subscripta sunt. Signum Arahen, qui hanc traditionen fecit. † signum Adalhelmi. † Reginfridi. † Wolfberen. † Wigbrahti. † Reginheri. † Rahtingi. † Arfridi. † Egilhelmi. † Meginbrahti. † Iagud. † Winharii. † Huohingi. † Haichonis. † Wigharii. † Giltingi. † Folmoti. † Wanes. Eggi presbyter et monachus et Theoleich fogatus sancti Bonifatii hanc traditionem atque vestitionem acceperunt. Ego Asger indignus presbyter hanc traditionis kartulam iussu Baugolfi abbatis scripsi notavique diem, locum et tempus supra scriptum.