Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 228
Datierung: <795 05 06>
In concilio quondam Aquense habito disputaverunt episcopi propter decimas, que rationabiliter redderentur. Sic illis visum fuerat, cum plus episcopis deberentur quam cetere alicubi aecclesi …e. Ergo contentionem tunc iuxta aequitatis normam bonae memoriae vir Carolus imperator cum ceteris fidelibus p …nis solatium prebendo Baugulfo scilicet abbati monachisque suis in coenobio sancti Bonifacii martiris deo militantibus cum auctoritate privilegii beati Zachariae papae et precepti piissimi, genitoris nostri Pippini rationabiliter coram omni concessit sinodo publice atque decrevit causam, quod iustum non esset, ut predictus abbas ceterique post ipsum abbates et fratres in eodem loco sancto degentes ullo modo in suis villulis et servis et colonis in illis habitantibus et ad se pertinentibus, ut decimis propter hospites pauperes videlicet et propter aedificia luminariaque aecclesiarum renovanda debeant privari. Quodcirca ipse Carolus inperatore secundum potestatem divinitus sibi concessam palam determinavit in presentia totius synodi, ut prefati sancti loci videlicet Bonifacii et monachi supra statutam ut necessariam prebendam haberent decimas ex suis villuli s unde … peregrinis atque pauperibus tempore susceptionis ad usus necessarios possint …ministrare, secundum id, quod sanctae regulae propositum atque mandatum iubet monachos in susceptione hospitum atque pauperum omni hora paratos esse, noviterque cotidie supervenientes … atque idoneum Christi vice illis prebere obsequium. Hirmanmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi. Data II. non. mai. anno XXVII. Christo propitio regni Karoli imperatoris actum Aquisgrani palatio; in dei nomine feliciter amen.

