Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 196
Datierung: 793 05 10
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Gundberctus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium, quod dicitur Fulta, ubi sanctus Bonifatius gloriosus martyr sacro requiescit corpore, ubi nunc domnus Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod dono in pago Wormacinse in Bingiorum marcu vineas VI. De una vinea habet Gundricus in uno latere, ab alio latere Bernolt, tertio latere Hrenus, quarto latere silva; de alia vinea est latere uno Gundricus, ab alio Egiberctus, tertio latere via publica, quarto latere Sweidingus; de tertia vinea est uno latere Witgerus, ab alio latere sancti Martyni, tertio latere Witgerus, quarto latere item Gundricus; de quinta vinea est uno latere Gundricus, ab alio latere Gozolfus, tertio latere Saraberctus, quarto latere Otramnus; de sexta vinea est uno latere Gerbaldus, ab alio sancti Giwari, tertio latere via publica. Et in ipsa marca dono de silva, quicquid mater mea Gundrada mihi moriens dereliquid. Et similiter dono, quicquid ego proprietatis visus sum habere, id est terris araturiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, vineis, mobilibus et inmobilibus, cultum et incultum, ita ut ab hodierno die de supradicta re supradictus abbas habendi, donandi, dominandi, possidendi vel custores illius, quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Siquis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut infrangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus argenti pondera IIII, auri uncias II coactus exsolvat, et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die VI. id. mai. anno XXV. regnante domino nostro Karolo gloriosissimo rege. Ego Hiltibaldus rogatus a Gundbercto hanc kartulam donationis scripsi. † Signum Gundbercti, qui hanc kartulam donationis fieri atque firmare rogavit. † Walurammi. † Gundrammi. † Marcrati. † Asbercti. † Cristani. † Remmingi. † Ercanbercti. † Hiltibaldi †.