Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 197


Datierung: 793 (790?) 06 25

Sacrosanctae ecclesiae, que est constructa in pago Grapfeldae in loco, qui dicitur Fulda, ubi ipse sanctus martyr Bonifatius sacro requiescit corpore, ubi venerabilis Baugulf una cum sancta congregatione regulariter degentibus pius preesse videtur, ego in dei nomine Ratulf et Machelm emptores. Constat nobis res nostras vobis vendidisse, quod et ita fecimus, id est in marcu et in villa Elisanheim, quantumcumque in ipsa marca visi sumus possidere, totum et integrum tam terris, casis, casalis, arialis, campis, pratis, silvis, vineis, aquis aquarumque decursibus cum omnibus adiacentiis tam maiorem quam minorem et in Elinsinhaimu marcu et Beralfesheim et in illis tribus finibus iurnales XXXVIII et in Beraheimo marcu et in Elsinheimmo tradimus atque transfundimus a die presente, ut supradictus abbas, sicut inter nos placuit atque convenit, III libras dederit et hec omnia firmiter teneat atque possideat et, quicquid exinde facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc venditionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei habeat et inferat partibus ipsius monasterii tantum, quantum hec kartula continet, et auri uncias III, argenti pondera II coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, stipulatione conexa. Actum publico Elsinhaim VII. kl. iul. anno XXV. regnante domno nostro Karolo gloriosissimo rege. † Vodil. † Achioldi. † Hruodfridi. † Vodilmari. † Grimoaldi. † Amalberti. † Folcrati. † Hartprahti. † Gawirichi †. Ego Vodalrichus presbiter in vici Cnuzes scripsi.