Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 195


Datierung: 792 12 18

In nomine patris et fili et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque nos in dei nomine Wolfbald et coniux mea Ludabirg donamus ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus dei ac gloriosus martyr requiescit corpore et ubi nunc Baugulfus gratia dei abbas preesse videtur, hoc est quod donamus, quicquid simul elaboratum habemus aut deinceps deo auxiliante elaborare possumus, et donamus mancipia XIII his nominibus: Eburolf, Imma, Gundheid, Irminheid, Heminat, Gimunt, Adalolf, Hiltwar, Liutram, Engilburg Liutwih, Hiltwih, Thenchilt, Hadugart cum omni elaboratu eorum et cum omni integritate, sicut supra diximus, cum omni elaboratu nostro, ita ut post obitum nostrum et filiorum nostrorum supradicti monasterii rectores vel custores illius de supradicta re habendi, donandi dominandi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc denonationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die XV. kl. ian. anno XXV. regnante domno nostro Carola glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Wolfbaldi et coniugis suae, qui hanc donationem fieri atque fumare rogaverunt. † Walurammi. † Marcrati. † Hiltibaldi. † Ercanberti. † Wigrici. † Erhardi. † Wolfrodi comitis. † Hattoni comitis. † Moringi. † Herifridi. † Folcbercti. † Raffoldi †.