Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 190


Datierung: 791 09 15

a) In Christi nomine. Ego Lantfrit ob desiderium vitae aeternae et pro remissione peccatorum dono atque trado ad monasterium sancti salvatoris santo Bonifatio preclarissimo martyre, quod monasterium situm est in Bochonia super fluvium Fulda et ubi venerabilis iucundissimusque Baugulfus abba cum grandi coetu monachorum deo devotissime servire dinoscitur, sicut supra dictum est, trado unam arialem extra murum civitatis Mogontiae domibus constructam et aedificiis, que hoc modo circumquaque terminatur: in una parte iacet pars sancti Clementis et in alia parte sancti Petri, tertia parte sancti Teomasti, quarta parte Renus fluvius, et omnia mancipia mea omnemque laborem meum et substantiam sive in auro vel in argento aut in quoque metallo seu in qualibet re, quicquid sit aut dici vel nominare poterit, totum et integrum trado ad supradicto sancto, ea quippe ratione, ut post obitum meum supradicta res traditum sit atque firmatum in elimosinam meam vobis atque successoribus vestris fruendum, possidendum ulterius perpetualiter incontradictam firissimamque habeatis potestam, culmo conexum. Actum ad monasterium Fulda anno XXIII. regnante Karlo glorioso rege Francorum die XV. mensis septembris. Ego Asger indignus presbiter hanc kartulam feci et testibus firmavi. † Signum Lantfrides, qui hanc traditionis kartulam postulando fieri rogavit. † Walurammi. † Hrabani. † Ansprahti. † Sigifridi. † Gerharti. † Fnotten. † Fruoriti. † Gerprahti. † Gerhelmi. † Gundrammi. † Reginfridi. † Theotfridi. † Hartwini †.