Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 189
Datierung: 791 09 12
Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis.“ Idcirco ego in dei nomine Hiltrih pro me et coniuge mea Hruadunne dono atque trado, quicquid in Swinfurtero marcu ego Hildrih proprietatis habui, excepta una huoba et quicquid coniux mea Hruadun in Coldleibesheim, id est in Folcfeldero marcu proprium habuit et in Spiozesheim et quicquid in Winido marcu nos simul habuimus et quicquid in Ascahu absque tribus obunnis, id est in Weringewero marcu, et ista mancipia: Wolfgelt, Rihhilt, Wiclargelt, Nordman, Herigart, Leobniwi, Haeriggo, Frenchin, Swabin, Nending, Swanahilt, Glaumunt, Gotalind, Gotesgis, Adalbirg, Imma, Houawib, Guotwiz, Gerbald, Altthrud, Wolfbero, Altbero, Adalbero, Huohmunt, Mahtfrid, totum et integrum, quicquid praenominavi, trado ad sanctum Bonifatium pro me et coniuge mea, ea scilicet ratione ut, dum ego vivo, habeam illud et utar sub vestra precaria, post obitum vero meum vos vestrique successores ulterius sine ulla contradictione possideatis, haecque donationis karta firma et inviolabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda pridie id. sebtemb. anno XXIII. regnante Carlo rege Francorum. Ego Einhart scripsi. Et quicquid Ruadun proprium habuit in Thuringosteti.

