Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 190


Datierung: 791 09 15

b) In Christi nomine. Ego Lantfrit ob desiderium vitae aeternae et pro remisione peccatorum meorum dono atque trado ad monasterium sancti salvatoris sancto Bonifatio preclarissimo martyre, quod monasterium situm est in Bochonia super fluvium Fulda, ubi venerabilis iocundissimusque Baugulfus abba cum grandi coetu monachorum deo devotissime servire dinoscitur, sicut supra dictum est, trado arialem unam extra murum civitatis Mogontiae domibus constructam et aedificiis, quae hoc modo circumquaque terminatur: in una parte iacet pars sancti Clementis et in alia parte sancti Petri, tertia parte sancti Teomasti, quarta parte Hrenus fluvius, et omnia mancipia mea excepto X et unam famulam cum infante, quos adhuc foras demitto, omnemque laborem meum et substantiam sive in auro vel in argento aut in quoque metallo seu in qualibet re, quicquid sit aut dici vel nominari poterit, totum et integrum trado ad supradicto sancto, ea quippe ratione ut post obitum meum supradicta res traditum sit atque firmatum in elimosinam meam vobis atque successoribus vestris ad fruendum, possidendum ulterius perpetualiter incontradictam firmissimamque habeatis potestatem, culmo conexum. Actum in monasterio Fulda anno XXIII. regnante Karolo glorioso rege Francorum die XV. mensis septembri. Ego Asger indignus presbiter hanc kartulam feci et testibus firmavi. † Signum Lantfrides, qui hanc traditionis kartulam postulando fieri rogavit. † Walurammi. † Gundrammi. † Gerharti. † Ansprahti. † Hrabani. † Gerhelmi. † Fnotten. † Fruoriti. † Sigifridi. † Reginfridi. † Gerbrahti. † Theotfridi. † Hartwini·†