Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 188


Datierung: 791 07 27

In Christi nomine. Ego Altfrid et coniux mea Folcrat in elimosinam nostram ob desiderium vitae aeternae et pro remissione peccatorum nostrorum et matris et sororum et filiorum filiarumque et omnium parentum et fratrum atque cognatorum, quorum cohaeredes sumus in aliqua parte, tradimus ad monasterium sancti salvatoris, ubi sanctus Bonifatius praeclarissimus martyr requiescit et ubi vir venerandus Paugolf abbas cum multa turba monachorum deo servire videtur, sic tradimus, quicquid in Geltresheimero marcu et in Hengisthorpfero marcu proprietatis habemus ad villam, quae vocatur Madibah, sicut ibidem ad nos ius proprietatis pertinet, extra illum caeptum, id est bifang, qui est in Giusungom, coeptum illum foras dimitto. Caeterum, sicut dictum est, totum et integrum tradimus cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus molinariis, aedificiis, domibus cum omnibus adiacentiis pecuniae, utriusque sexus mancipia, quorum haec sunt nomina: Liuthram, Wuilliger, Sigihart, Adalbald, Wolfthanc, Waning, Adalman, Gebawar, Heriman, Starcman, Wini, Thiotrih, Pilihilt, Ratulp, Wolfbald, Wuillibald, Perahtwar, Theotniwi. Sic tradimus cum omni supellectili eorum ea scilicet ratione, ut per nostram petitionem et vestrum beneficium nobis concessum sit a vobis frui usque ad diem ultimum vitae nostrae amborum imo et filii nostri Altthuringes, ut, si quis ex nobis longius vivat, illud habeat usque ad finem vitae suae, postea supradictam rem inexquisitam et incontradictam absque ullo homine vos et successores vestri habere, perenniter possidere firmissimam habeatis potestatem, culmo connexam. Actum in villa supradicta Madibah anno XXIII. regnante Carolo rege Francorum die VI kl. augusti. Et ego Asger rogatus scripsi et cum testibus firmavi. † Signum Altfrides et Folratu coniugis meae, qui hanc kartam fieri rogavimus. † signum Irmintheo. † Hiltibald. † Ermperaht. † Atto. † Heriperaht. † Adalman. † Gerwines. † Paldman. † Otacar. † Sigiwart. † Rihheri. † Gerwintil. † Lantfrides. † Sundarolfes. † Gerhelm. † Glauprahtes. † Ratwiges. † Theotmannes. † Otpold. † Werinperahtes. † Ruadoltes. † Patufrides. † Eburacar. † Hagunen. † Theotheres. † Grimperahtes. † Altthuringes. † Hegilen. † Altmares. † signum Sigolaches.