Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 187


Datierung: 791 06 22

b) Sacrosanctae ecclesiae sancti Bonifatii, que constructa est super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr Bonifatius sacro requiescit corpore, ubi in dei nomine Baugulfus abba preesse videtur. Nos itaque Theothardus et coniux mea Eburswind pro anime nostrae remedium donamus donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est infra nova civitate areale nostra cum casa superius stabilita, ab uno latere tenet Baldrud, ab alio latere via communis, ab uno fronte habet Gotesman ab alio terra sancti Petri ad monasterium Sundalberti abbatis, ea ratione ut a die presente ipsa casa dei vel congregatio illa haec omnia teneant atque possideant et quicquid exinde facere voluerint, liberam habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, vel heredes mei seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, vobis vel successoribus vestris cogente fisco inferat auri uncias V argenti pondera similia et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Strazburga civitate publice; data X. kl. iul. anno XXIII. regni domni nostri Karoli regis. † Signum Theothardi et Eburswinda coniuge sua, qui hanc donationem fieri rogaverunt. † Hrihharii. † Hruodmunti. † Votoni. † Theotwichi. † Egilolfi. † Antolfi. † Utoni. Ego Asaph scripsi rogatus.