Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 184


Datierung: 789 03 01

In Christi nomine. Ego Wolfbald in elimosinam meam ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi venerabilis Paugulf abba preesse videtur, trado in Mogontia civitate publica unam arialem cum duabus mansis, id est cum duabus casis - et ex una parte, id est occidentali, ibi erit pars sancti Martyni, similiter ex septemtrionali parte sancti Martini, ab orientali vero plaga via publica -, id quod supra scriptum est, sic trado ad supradictum monasterium, nisi tamen per vestrum beneficium illud excolere mihi ad nutrimentum tenere permisistis usque ad exitum vitae meae, post obitum meum supradictam rem vos vel sequaces vestri habere ulterius fruere perenniter liberam ac firmissimam habeatis potestatem, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda anno XXI. regnante prestantissimo atque glorioso Karolo rege Francorum die primo mensis mart. Ego indignus Asger presbiter scripsi. † Wolfbaldi, qui hanc donationem fieri rogavit. † Theoto comes. † Lantfrid. † Moring. † Fruorit. † Reginfrit. † Sigiman. † Hruodolt. † Uto. † Hugibald. † Theotalah. † Gisalpraht †.