Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 183


Datierung: 789 02 27

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Fricceo et coniux mea Itmuot ob metum gehennae aeternae et premium vitae aeternae seu pro remedio animae nostrae aut remissione peccatorum nostrorum, ut veniam delictorum atque scelerum nostrorum consequi mereamur in futuro, dei gratia nos admonente donamus atque tradimus traditumque in perpetuum esse volumus ad sanctum Bonifatium martyrem Christi ad monasterium, quod vocatur Fulda, ubi venerabilis et praeclarus Baugulfus abbas cum multa turba deo servire monachorum videtur, quicquid proprietatis habemus ex iure parentum et alio quocunque modo acquisitum in pago Paringe et in villis istis: Sundheim et in Northeim et in Fladungom, similiter et hoc, quod in ista Bochonia iuxta ripam fluvii, quae vocatur Huna, totum et integrum cum terris, silvis, aedificiis, campis, pratis, aquis aquarumve decursibus et omnibus adiacentiis et mancipia XIIII, quorum nomina haec sunt: Ruadolf, Anno, Manno, Hagustalt, Truogo, Waldman, Otan, Willicoma, Irmingart, Adalgart, Peiarin, Warrat, Wiglind, Otgart cum omni supellectili eorum sic in elimosinam nostram tradimus, sicut supra scriptum est, ita ut per precationem nostram et per vestrum beneficium nos illam rem usuario modo excolendam tenere permittatis usque obitum vitae nostrae et post obitum nostrum amborum supradictam rem vos et posteri vestri perenniter habere firmissimam habeatis potestatem, culmo subnixam. Actum in monasterio Fulda, anno XX. primo regnante Carolo glorioso rege Francorum die XXVII. mensis februarii. Et ego Asger iussus indignus presbyter scripsi.