Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 185
Datierung: 790 08 13
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Ratboto sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse gloriosus martyr sacro requiescit corpore et ubi domnus Baugulfus abba preesse videtur, hoc est quod dono in pago Nauinse in villa, que dicitur Hrocchesheim, id est aream unam cum omni aedificio, quod est ab uno latere Wimadus episcopus, ab alio et tertio Starcharius, quarto latere aqua, et dono in ipsa marca, quicquid ego proprietatis visus sum habere de vineis, terris araturiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et dono mancipia IIII his nominibus: Amalbraht, Altpraht, Fahswind, Liutheid, ea vero ratione ut, dum ego et coniux mea Hruodlind advixerimus, habemus aut deinceps elaborare poterimus, post obitum nostrum revertatur ad supradicto monasterio. Siquis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondera IIII coactus exsolvat et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio haec sub die id. aug. anno XX. secundo regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Hiltibaldus rogatus Ratboten scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Ratboten, qui hanc donationem fieri rogavit. † Hattoni comitis. † Gebahardi. † Walurammi. † Theotrichi. † Megingozi. † Erbioni. † Odalberti. † Gernandi. † Hartwini. † Gerbaldi †.

