Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 182


Datierung: [785-794 (788/89?)] 01 30

In Christi nomine. Ego Bernachar in elimosinam meam illam partem, quam mihi pater meus Eburachar in villa, que vocatur Wacharenheim, ex iure proprietatis hereditavit, in parte sancti Martyni ecclesiae, que ibi constructa est, in terris, silvis, campis, vineis, pascuis vel quicquid sit, totum et integrum, quod mihi ex iure pertinet, trado manu potestativa ad monasterium sancti Bonifatii martyris, quod dicitur Fulda, ubi Baugolf abba venerabilis preesse videtur, a die presente, ut nullus de coheredibus meis de hac causa contradicere valeat, sed sicut de supradicta causa in hac karta traditionis continetur, ipsi, qui supradicto monasterio presentes sunt et qui futuri, habere perenniter firmissimam habeant potestatem. Factum in monasterio Fulda die XXX. mensis ian. Et ego Asger indignus presbiter scripsi. † Signum Bernachares, qui hanc kartam traditionis fieri cupivit. † signum Otachar monachus. † Prezzolt monachus. † Nordalah monachus. † Hruodfrid presbiter. † Hruodpraht monachus. † Ruodwin monachus. † Hatto comes. † Gebahart. † Warger. † Megingoz. † Adalpraht. † Muotheri. † Waluram. † Altfrid †.