Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 179


Datierung: 788 05 31

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque in dei nomine ego Elisabeth et Geilrat sana mente sanoque consilio pro remedium animae Lantswindae, ut in futuro veniam aliquam promerire mereatur, donamus ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse requiescit corpore sacro, hoc est quod donamus in pago Wormacinse in Gunsanheimu marcu iugera LXXX et quicquid in ipsa villa aut in illa marca proprietatis habuit, et mancipia II, Asheri, Amalhilt, ea vero ratione donamus ad monasterium sancti Bonifatii, ut, dum ego Elisabeht et Geilrat vixerimus, nobis habemus terram et mancipia et nobis serviant, et post obitum nostrum supradicti monasterii rectores vel custores illius habendi, donandi, dominandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Siquis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die prid. kl. iun. anno XX. regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Welimannus scripsi. † Signum Elisabeht et Geilrata, qui hanc donationem fieri rogaverunt. † Waluram. † Adalpraht. † Megingoz. † Gundram. † Sigiman. † Remming. † Heimo †.