Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 178


Datierung: 788 05 25

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Waluramnus et coniux mea Waltrat sana mente sanoque consilio pro malis peccatis nostris, ut in futurum veniam aliquam promerire mereamur, donamus ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit corpore sacro et ubi Baugulfus abbas preesse videtur, hoc est quod donamus in pago Wormacinsae in villa, que dicitur Truhtmaresheim, quicquid Waltrat ibi videtur habere, cum areis, terris araturiis, vineis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, ita tamen, ut ab hac die presente habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei incurrat et omnium sanctorum et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma et stabilis permaneat. Facta donatio haec sub die VIII. kl. iun. anno vicesimo regnante domno nostro Carolo glorioso rege. † Signum Walurammi et coniugis eius Waltratae, qui hanc donationem fieri rogaverunt. † Hrabani. † Gundrammi. † Hattoni comitis. † Gebahardi. † Wargeri. † Megingozi. † Vodalprahti. † Muotharii. † Adalfridi †.