Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 180


Datierung: [785-802 (788?)]

Placuit itaque atque convenit inter misso sancti Bonifatii Nardalaho et Rohingo et Emhildae, ut inter se concambiarent, quod et ita fecerunt. Dedit Rohingus et Emhilt Nordalaho misso sancti Bonifatii in Mogontiorum marca iugera V et econtra dedit illis Nordalahus aream illam foris muro Mogontiae civitatis, in qua illa casa Rohingi constructa est, ea vero ratione, ut de utraque parte habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. † Rohingi et Emhilte, qui hanc concambiationem fieri rogaverunt. † Hattoni comitis. † Walurammi. † Gebahardi. † Wargeri. † Megingozi. † Vodilprahti. † Altfridi. † Mootharii †.