Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 177


Datierung: 788 05 25

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Waluramnus et coniux mea Waltrat sana mente sanoque consilio pro malis peccatis nostris, ut in futuro veniam aliquam promerire mereamur, donamus ad ecclesiam sancti Bonifatii, que est constructa super fluvium Fulda, ubi ipse martyr sanctus Bonifatius sacro requiescit corpore et ubi Baugulfus abba preesse videtur, hoc est intus muro civitatis Mogontiae aream unam cum casa et cum omni aedificio, in qua nos commanere videamur, quod est de tribus partibus strata publica, quarta parte Zotani, ea vero ratione ut, dum ego Waluramnus et coniux mea Waltrat et filius noster Hrabanus, qui alium supervixerit, habeamus et post obitum nostrum supradicta ecclesia sancti Bonifatii vel custores illius habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant postatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris, qui contra hanc kartulam donationis venire temptaverit, iram dei et omnium sanctorum incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat, et tamen donatio haec omni tempore firma et stabilis permaneat. Facta donatio haec sub die VIII. kl. iun. anno XX. regnante domno nostro Karolo glorioso rege. † Signum Walurammi et coniugis eius Waltrata, qui hanc donationem fieri rogaverunt. † Hrabani. † Gundrammi. † Meginratae. † Hattoni comitis. † Gebahardi. † Wargeri. † Megingozi. † Muotharii. † Adalprahti. † Adalfridi †. Ego Welimannus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra.