Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 176


Datierung: 788 04 19

Oportunum est unicuique, dum in hac mortali vita vivet, ubi inmortaliter perpetueque vivere sperat, dum licet cogitare, studeat. Ego in dei nomine Voto dono pro anime meae remedium seu pro pondera peccatorum meorum dono ad monasterium, quod dicitur Fulda, quod est in honore sancti salvatoris constructum, ubi ipse sanctus Bonifatius corpore requiescit sacro, ubi vir venerabilis Baugulfus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alsacinse in villa Scaftolfeshaim, in Strazburga civitate, in Tunchinashaim, in Wuigfridashaim, in Gaganhaim, in Hantscohashaim, in Ehinhaim, in Falahabu, in Alabrunnen, in Barru, in Hunzolfeshaim, in Hirtunghaim, in Hughilaheim, in Niufera et ad Scaca, id est cum terris, domibus, edificiis, mancipiis, vineis, silvis, arealis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, quicquid dici vel nominari potest, totum et integrum a die presente trado atque transfundo, ea ratione ut a die presente aut, si mihi deus legitimum dederit filium, liceat ei redimere cum duobus uverageldis; si hoc non fuerit, liberam in omnibus habeant supradictus abbas vel successores eius teneant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat cogente fisco auri uncias XV, argenti pondera X et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempere firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum ad Scaftolfeshaim puplice; data XIII. kl. mai. anno XX. regni domni nostri Karoli. † Voten, qui hanc donationem fieri rogavit. † Theotberti. † Winihardi. † Liutharii. † Ratberti. † Emichoni. † Thrudharii. † Ursoni. † Odalrichi. † Hilticari. † Witberti. † Starcolfi. Nidgarii †.