Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 175


Datierung: 788 04 19

b) Dominus ac redemptor noster dei filius admonet nos dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Matto et frater meus Megingoz donamus pro remedio animarum nostrarum et pro abluendis peccatis nostris ut veniam in futuro consequi mereamur, donatumque in perpetuum esse volumus per hanc epistolam traditionis ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, constructum in pago Grapfeld, ubi venerabilis vir Paugolf abbas cum turba plurima monachorum praeesse videtur, sicut enim superius dictum est, donamus atque tradimus ad praefatum monasterium portionem haereditatis nostrae et quicquid proprium habere videbamur in locis, quorum haec sunt nomina: Einfirst, haec est cella nostra iuxta fluvium Sala, et in pago Ascfeld in quinque villis, in pago Salageuue in villa, quae dicitur Isanhus; in pago Grapfeld in villa, quae dicitur Wangheim, in pago Weringawe in villa, quae dicitur Hesinlar, iterum in ipso pago in villa, quae dicitur Tungidi, similiter in villa quae dicitur Pinuzfeld, similiter in villa, quae dicitur Haholtesheim, similiter in villa, quae dicitur Steti, similiter in villa, quae Buhhulidi, et in pago Rinahgauue in villa vocata Gisenheim, in pago Grapfeld in villa nuncupata Stocheim, similiter in villa Sulzifeld et in villa, quae dicitur Heripe et in villa dicta Suuollunga et in villa nuncupata Theodorpf et in villa nominata Hrannunga et in pago Gozfeld in villa, quae vocatur Suuanafeld, similiter in villa Isanesheim et in villa Pleihfeld marcam in silvis iuxta ripam fluminis Moines, in villa nuncupata Heidia et in villa vocata Botolfesstat, in pago Uualdsaze in villa Pirchanafeld. In istis locis omnibus duas partes, quicquid Macco pater noster proprium habuit, totum et integrum donatum esse volumus atque firmatum, ea scilicet ratione, ut, dum advivimus, ipsam portionem sub usu beneficio tantummodo sine deminutione aliqua ipsius monasterii per vestram precariam excolere debeamus. Post nostrum vero amborum discessum absque ullius iudicis interpellatione vel contradictione ullius haeredis vos et successores vestri cum omni re emeliorata et inexquisita in quibuslibet rebus, quicquid postea inventum fuerit, ad supradictum monasterium in dei nomine habendi, tenendi et quicquid exinde elegeritis, faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si aliquis de nostris haeredibus et prohaeredibus ullo unquam tempore contra hanc epistolam donationis nostrae venire temptaverit aut eam infrangere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et divinam ultionem super se recipiat. Insuper et iuxta poenam seculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras, argenti pondo et, quod repetit quisquam, vindicare non valeat, sed praesens epistola donationis et devotionis nostrae omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda die XIII. kl. maii, anno vicessimo, regnante Carlo rege Francorum et Longobardorum et patricio Romanorum. Ego Einhart rogatus scripsi. Signum Mattonis et Megingozi, qui hanc traditionem fecerunt. Signum Unuuanes comitis. Signum Sigiboti. † Votilo. † Suuidpraht. † Gerbraht. † Halabing. † Adalbraht. † Theoleich. † Terbuuin. † Pernolt. † Iaring. † Phenteo. † Araheo. † Uuolahfrid. † Meginpraht. † Uuighart. † Hreitolf. Item vestitionis testes iidem ipsi, qui et supra nominati sunt cuncti.