Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 165


Datierung: 785 06/07

Ego itaque in dei nomine Ratboto et uxor mea Hruodlind pro redemptione animarum nostrarum ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, tradimus in elimosinam nostram unam arialem et in ea domum aedificatum et I vineam et X iugera et de pratis ad III carradas in Hrocchesheimo marcu, hoc, quod supra nominavi, tradimus ad supradictum monasterium atque volumus esse perpetuum, ea videlicet ratione, ut post obitum nostrum rem incontradictam et melioratam vos vel successores vestri possideatis, teneatis perpetualiterque fruatis. Actum in publico concilio, quod dicitur Pathrafons, coram his testibus: † Hatto comes. † Waluram. † Hugbald. † Hadupraht. † Hiltbod. † Warmunt. † Beranheri.